- HYPERMNESTRA
- HYPERMNESTRAuna ex 50. danai filiabus, quae cum totidem Aegypti filiis nupsissent, iussaeque essent a patre prim â nocte maritos interficere, sola exomnibus matium suum Lynceum nomine ab insidiis liberavit, qui postea Danaum occidit. Cum enim Lynceus in Lyrceam opp. evasisset, inde uxori signum dederat, quae vicissim a Larissa facem extulit. Unde Argivis πυρσῶν ἑορτὴ, Facularum festum annuum. Illa quidem a Patre in iudicium vocata, sed absoluta est, statuitque proin templum Α᾿ρτέμιδος πενθοῦς, Dianae Suadae, et Α᾿φροδίτην Νικηφόρον, Venerem Victricem, dedicavit: quae Ε῎γχειος forsan, seu Hastata, qualem Cyprii coluêrunt, Marshamo Canone Chron. Sec. IX. ubi de Danao. Vide Paus. l. 1. 2. p. 119. 122. et 130. Exstat inter Ep. Ovid. una 14. Hypermnestrae, ad Lynceum virum suum. Eandem Iunonis Sacerdotem fuisse, refert Euseb. n. 582. Inde pro Numine, una cum lynceo, culta. Higin. Fab. 168. Sola Hypermestra Lynceum servavit. Ob id ceterae dicuntur apud Inferos in dolium pertusum aquam ingerere. Hypermnestrae et Lynceo fanum factum est. Plura de eius rebus Paus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.